6882. `Sum misit me ad vos': quod significet quod Divinum Existere in illa, nempe Ecclesia, erit, constat ex significatione `Sum' quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum, de qua mox supra n. 6880; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum; quod Divinum Verum sit Existens ex Divino Humano, quia ab Ipso procedens, videatur etiam supra n. 6880; ex significatione `mitti ad illos' quod sit quod erit in Ecclesia spiritualia, de qua n. 6876. Haec altera instructio est; prima, quod Deus, a Quo omnia, agnoscendus, altera, quod Divinum Verum, quod ab Ipso, recipiendum.