Arcana Coelestia (Potts) n. 6843

Previous Number Next Number See English 

6843. `Et dixit, Ne appropinques huc': quod significet quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus, constat ex significatione `appropinquare ad Jehovam' quod sit cogitare de Divino; quod appropinquare' cum dicitur de homine ad Dominum, sit cogitatio de Divino, est quia homo ad Divinum non accedere potest corpore sicut homo ad hominem, sed mente, ita cogitatione et voluntate; accessus non alius est ad Divinum, quia Divinum est supra illa quae loci et temporis sunt, {1}est in illis apud hominem quae vocantur status, nempe status amoris et status fidei, ita status utriusque facultatis mentis, nempe voluntatis et cogitationis, per {2}haec appropinquare potest (d)homo ad Divinum; inde est quod hic per `ne appropinques huc' significetur quod de Divino non cogitaret, nempe ex sensualibus externis, quae (x)significantur per `calceos, quos primum detraheret'; (t)dicitur `adhuc' quia sensualia externa naturalis ultimo regenerantur, et sic ultimo recipiunt influxum a Divino, et status de quo hic agitur nondum erat ut sensualia (t)reciperent illa; de sensualibus videantur quae nunc sequuntur. @1 et in illis quae apud hominem sunt$ @2 quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church