Arcana Coelestia (Potts) n. 6788

Previous Number Next Number See English 

6788. `Et dixit ad filias suas': quod significet cogitationem de sanctis Ecclesiae, constat ex significatione `dicere' quod sit cogitatio, de qua n. 3395; et ex significatione `filiarum' quod sint sancta Ecclesiae, de qua supra n. 6775; sancta {1} quae hic significantur per `filias' sunt vera; haec in Verbo vocantur sancta ex causa quia vera quae apud hominem fiunt fidei, sunt ex bono; et {2}quia quod procedit ex Divino Humano Domini {3}est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ex Domino; nam non ipse Spiritus procedit, sed sanctum quod spiritus loquitur; quod quisque (t)intelligere potest qui expendit; quod (t)Sanctus Spiritus', qui vocatur etiam Paracletus, sit Divinum Verum (x)procedens {4}ex Divino Humano Domini, et quod sanctum dicatur de Divino Vero, constat ex Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum: Paracletus, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et (x)commonefaciet vos de omnibus quae dixi vobis, xiv 16, 17, 26:

apud eundem, Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, xv 26:

et apud eundem, Quando venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non enim loquetur a Seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet et annuntiabit vobis; omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis, xvi 13-15;

si haec loca conferantur cum aliis pluribus, intelligi potest quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit a {5}Divino Humano Domini, dicit enim Dominus, `Quem Pater missurus in nomine Meo'; tum `quem Ego missurus sum vobis a Patre'; ut et `Ille ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus {6}sit, et annuntiaturus vobis'; {7} (t)patet quoque quod sanctum praedicetur de vero, nam Paracletus vocatur Spiritus veritatis. @1 i Ecclesiae$ @2 procedunt$ @3 ita$ @4 a Domino$ @5 Domino, quod etiam intelligi potest, quod sanctum illud procedat a Domino, nam explicatur quid intelligitur per quod Pater missurus Illum, quod sit ex Domino, Dominus enim dicit$ @6 est$ @7 i tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church