Arcana Coelestia (Potts) n. 6786

Previous Number Next Number See English 

6786. `Et potavit gregem': quod significet illos qui ab Ecclesia ibi, constat ex significatione `gregis' quod sint qui in bono, quique se instrui patiuntur, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048, hic illi qui ab Ecclesia ibi, qui quod sint qui in vero simplicis boni et significantur per `Midianem,' supra ostensum est. `Grex' significat et bonum et Ecclesiam, hoc est, illos qui in bono sunt et ab Ecclesia, nam ea ita conjuncta sunt ut unum ab altero separari nequeat; qui enim in bono fidei est, is est Ecclesia, et qui Ecclesia est, is in bono fidei est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church