Arcana Coelestia (Potts) n. 6784

Previous Number Next Number See English 

6784. `Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum': quod significet quia verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum, valuit supra potentiam doctrinae falsi ex malo, constat ex significatione `viri Aegyptii' quod sit verum scientificum; per `virum' enim significatur verum, n. 3134, et per `Aegyptium' scientificum, n. 1164, 1165, 1486, 1462, 4749, 4964, 4966, 4967, 5700, (a)6004, 6692; {1}quod Moscheh hic appelletur `vir Aegyptius,' est quia per Moschen hic repraesentatur verum quale est illis qui in vero simplicis boni, quod per filias sacerdotis Midianis significatur, illi in tali vero sunt, externae enim Ecclesiae homines sunt, n. 6775, ideo etiam dicitur verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum; et ex significatione `liberare e manu pastorum' quod sit quod (x)valuerit supra potentiam falsi ex malo; `liberare' enim est valere, nam qui liberat e manu aliorum, is valet prae illis; `manus' est potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, et `pastores' sunt docentes, hic docentes falsum ex malo, n. 6779; et quia sunt docentes, etiam sunt doctrina talis. 2 Quod verum scientificum valeat supra potentiam doctrinae falsi ex malo, est quia Divinum est in omni vero ex bono, at in falso ex malo est contrarium, et quod contrarium est Divino, prorsus nihil valet; idcirco in altera vita mille qui in falso sunt ex malo, prorsus nihil valent contra unum qui in vero ex bono; ad praesentiam unius hujus fugiunt mille, et nisi fugiant, torquentur et cruciantur {2}. Falsum ex malo dicitur quia id falsum est {3} vere falsum; at falsum non ex malo, sed ex ignorantia veri, non tale est; malum est quod est oppositum caelo, non autem falsum ex ignorantia; immo si in ignorantia est aliquid innocentiae, tunc falsum illud acceptatur a Domino sicut verum, nam qui in (x)tali, verum recipiunt. @1 hic in bono sensu quia Moscheh ita vocatur, quod ita vocetur, est quia illi$ @2 i, illius potentiae est verum contra falsum$ @3 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church