6774. `Et habitavit juxta puteum': quod significet studium ibi in Verbo, constat ex significatione `habitare' quod sit vita, de qua mox supra n. (x)6773, hic studium vitae; et ex significatione `putei' quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; Verbum vocatur quandoque `puteus,' quandoque `fons'; {1} cum vocatur `puteus,' significatur Verbum quoad sensum litteralem, et cum `fons,' significatur Verbum quoad sensum internum, n. 3765; hic habitare dicitur `juxta puteum' quia significatur Verbum quoad sensum litteralem, nam ille sensus est primus illis qui regenerantur, et ad verum Divinum progrediuntur, de quibus in sensu {2}interno hic agitur; qui etiam in {3}veris simplicis boni sunt, qui hic per Midianem intelliguntur, nec alium sensum quam litteralem curant. @1 i et$ @2 respectivo$ @3 vero$