6759. `E fratribus suis': quod significet quibus conjunctus esset, constat ex significatione `fratrum' quod sint vera Ecclesiae, de qua supra n. 6756; in quibus quia ipse erat, et vera Ecclesiae quae per `fratres' significantur erant, cum quibus conjunctus esset, hic ob nexum rerum in sensu interno intelligitur conjunctio.