6744. `Adduc tibi natum hunc': quod significet ut illum adjungeret sibi, constat ex significatione `adducere' quod sit adjungere; ex significatione `matris,' (x)quae hic est `tibi,' quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 6742; ex repraesentatione `Mosis,' qui hic `natus,' quod sit lex Divina in sua origine, {1} in supremo sensu apud {2}Dominum, cum Ipse Humanum Suum faceret ut esset lex Divina; et in sensu respectivo apud hominem qui regeneratur, cum is in verum Divinum initiatur, videatur supra n. 6716. @1 i nempe$ @2 Dominum in Humano Ipsius, cum Illud legem Divinam feceret$