6721. `Et abscondit illum tribus mensibus': quod significet plenum temporis quo non apparuit, constat ex significatione `abscondi' quod sit non apparere; et ex significatione `trium mensium' quod sit plenum temporis et plenum status; quod `tria' sint {1}plenum, seu integra periodus a principio ad finem, videatur n. 2788, 4495; et quod `mensis,' sicut dies et {2} annus, sit tempus et status, n. 2788; inde a `tribus mensibus' est status novus, n. 4901. @1 completum$ @2 i quoque$