6716. `Ivit vir e domo Levi': quod significet originem veri ex bono, constat ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134; ex significatione `esse e domo' quod sit origo; et ex repraesentatione `Levi' quod sit bonum, `Levi' enim in supremo sensu repraesentat Divinum Amorem, de qua n. 3875; et in sensu interno amorem spiritualem, n. 3875, 4497, 4502, 4503; et quia amorem, repraesentat bonum, nam omne bonum est amoris. Quod attinet originem veri ex bono, quae hic per `virum e domo Levi' significatur, sciendum quod in sequentibus in supremo sensu agatur de Domino quomodo Ipse quoad Humanum Suum factus {1}est lex Divina, hoc est, Ipsum Verum: notum est quod Dominus natus sit sicut alius homo, et quod cum infans, didicerit loqui sicut alius infans, et quod dein creverit 2 scientia, tum intelligentia et sapientia; inde patet quod Humanum Ipsius non fuerit Divinum a nativitate, sed quod Ipse illud ex propria potentia Divinum fecerit. Quod ex propria potentia, erat quia conceptus fuit a Jehovah, inde erat intimum vitae Ipsius Ipse Jehovah; nam intimum vitae cujusvis hominis, quod anima vocatur, est a patre, quod autem induit illud intimum, quod corpus dicitur, est a matre; quod intimum vitae quod a patre, continue influat et operetur in externum quod a matre, et conitatur hoc sibi simile facere, etiam in utero, constare potest ex filiis quod nascantur in indolem patris, et quandoque nepotes et pronepotes in indolem avi et atavi; hoc inde est quia anima, quae est a patre, continue vult externum, quod a matre, sibi simile et sui imaginem facere. 3 Cum ita apud hominem fit, constare potest quod ita imprimis apud Dominum factum; intimum Ipsius fuit Ipsum Divinum quia Ipse Jehovah, nam Ipsius Unigenitus Filius fuit; et quia Intimum fuit Ipsum Divinum, annon Hoc, (x)plus quam apud omnem hominem, potuit externum, quod a matre, sui imaginem, hoc est, sibi simile facere, ita Humanum, quod {2}externum et a matre, Divinum; et hoc ex propria potentia, quia Divinum, quod Intimum, ex Quo operatus est in Humanum, fuit Ipsius; sicut anima hominis, quae est intimum, est ejus; et quia Dominus progressus est secundum ordinem Divinum, Humanum Suum, cum erat in mundo, fecit ut esset Divinum Verum, postmodum autem, cum plene glorificatus est, fecit ut esset Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah. 4 Quomodo hoc factum {3}est, in hoc capite in supremo sensu describitur; sed quia illa quae in supremo sensu sunt, (m)quae omnia agunt de Domino,(n) intellectum humanum excedunt, licet in sequentibus exponere quae in hoc capite in sensu interno continentur; haec agunt de veri Divini incohamentis et successivis statibus apud hominem Ecclesiae, hoc est, apud hominem qui regeneratur, n. 6713, 6714; causa quod ea in sensu interno contineantur, est quia regeneratio hominis est imago glorificationis Humani Domini, videatur n. 3138, 3212, (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688. @1 sit$ @2 est externum quod$ @3 sit$