6710. Quod amor sit qui facit ut proximus sit, et quod quisque proximus sit secundum quale ejus, patet manifeste ab illis qui in amore sui sunt; illi pro proximo agnoscunt qui se maxime amant, hoc est, quantum sunt sui, ita in se; hos amplectuntur, hos osculantur, {1} his benefaciunt, et hos fratres vocant; immo etiam quia mali sunt, hos dicunt proximum esse prae aliis; reliquos, sicut se amant, pro proximo habent; ita secundum quale et quantum amoris; tales a se originem proximi ducunt ex causa quia amor determinat. @1 i et$