6707. Ex his nunc liquet quod quale boni Christiani determinet in quo gradu unusquisque est proximus; est enim Dominus in bono praesens quia id Ipsius est, et praesens est secundum quale ejus; et quia a Domino origo proximi ducenda est, quod idcirco discrimina proximi se habeant secundum praesentiam Domini in bono, ita secundum quale boni.