Arcana Coelestia (Potts) n. 6698

Previous Number Next Number See English 

6698. Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod plures tellures in universo sint quam una, ex eo quod universum aspectabile tot innumerabilibus astris illustre, tam immensum sit, et tamen id solum est medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum habitare potest; universum enim aspectabile est medium ut existant tellures et super illis homines ex quibus regnum caeleste; quis unquam cogitare potest quod tam immensum medium factum sit pro tam parvo et limitato fine qui foret si {1} incoleretur una tellus, et ex illa sola caelum existeret? Quid hoc foret pro Divino quod Infinitum, cui parum et vix aliquid essent milia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Praeterea caelum angelicum tam immensum est ut correspondeat singulis apud hominem, et {2}myriades cuivis {3} membro, organo, et visceri; et scire datum est quod caelum, quoad omnes suas correspondentias, nequaquam existere possit nisi ex incolis perplurium tellurum. @1 i modo$ @2 After visceri$ @3 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church