Arcana Coelestia (Potts) n. 6667

Previous Number Next Number See English 

6667. `In saevitia': quod significet immisericordiam, constare potest absque explicatione; nam illis, de quibus mox supra n. 6666, nulla misericordia est quia nullus amor proximi, sed solum amor sui; amor proximi qui apud illos apparet nec aliud est quam amor sui, nam quantum alter favet, hoc est, quantum is suus est, tantum amatur; at quantum non favet, seu quantum non suus est, tantum rejicitur, et si prius fuerat amicus, tantum odio habetur, {7}talia latent' i amore sui; nec se {8}manifestant in mundo, sed in altera vita, ubi {8}erumpunt; causa quod ibi {8}erumpant, est quia externa ibi auferuntur; et tunc patet qualis homo interius fuerat. @1 hoc odium latet$ @2 Singular verbs$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church