6661. `Et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni': quod significet doctrinas ex falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata, constat ex significatione `urbium' quod sint doctrinae in utroque sensu, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493; ex significatione `promptuariorum' quod sint falsificata vera, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua n. (x)5160, 5799, 6015 fin.; (m)quod ibi scientifica abalienata, videatur supra n. 6651, 6652.(n) Quod `urbes promptuariorum quas populus Israelis aedificavit Pharaoni' sint doctrinae ex falsificatis veris, est quia illi qui in scientificis abalienatis a vero sunt, qui per `Pharaonem et Aegyptios' hic significantur, omnia vera Ecclesiae pervertunt et falsificant, et ex ita perversis et falsificatis veris sibi doctrinas faciunt. 2 Vox per quam in lingua originali exprimuntur promptuaria etiam significat armamentaria, et quoque thesauraria, quae in sensu interno significatione paene simili sunt; promptuaria enim sunt ubi annona colligitur, et per annonam significatur verum, n. (x)5276, 5280, 5292, 5402, et in opposito sensu falsum; armamentaria autem sunt ubi reconduntur arma belli, per quae significantur talia quae sunt veri pugnantis contra falsa, et in opposito sensu quae sunt falsi pugnantis contra vera, n. 1788, 2686; thesauraria sunt ubi opes reponuntur, et per opes ac divitias significantur cognitiones boni et veri, n. 4508, {1} in opposito sensu cognitiones mali et falsi; ita per urbes promptuariorum, seu armamentariorum, seu thesaurariorum, significantur in genere doctrinae ex falsificatis veris. @1 i ita$