Arcana Coelestia (Potts) n. 6653

Previous Number Next Number See English 

6653. `Et dixit ad populum suum': quod significet scientifica subordinata, constat ex significatione `populi' quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic scientifica separata a vero, quia est populus Aegypti; {1}quod `Aegyptus' sit scientificum, videatur n. 6638'; quod sint {2}scientifica quae' sub ordinata, est quia dicitur quod `rex dixit ad populum suum.' Quod per `populum' significentur vera, est quia in Verbo populus vocatur qui sub rege est, et per `regem' significatur verum, n. 6651. {3} Per `populum' {4}significantur vera, {5}sed intelliguntur illi qui in veris sunt; {6}quod vera dicantur abstracte, est quia ita cogitant et loquuntur spiritus et angeli; {7}sic enim universaliter rem comprehendunt, (c)et simul tunc singulariter illa quae ad rem pertinent, absque reflexione ad aliquem populum qui est in veris, in specie, quae reflexio abstraheret mentem ab idea universali, ita ab extensione intuitionis, proinde a sapientia; nam determinatio cogitationis ad aliquem populum in specie, ut quoque ad aliquam personam, limitat et finit ideas, et avertit a perceptione rei, qualis {8} est a termino uno ad alterum. Similiter ac cum populo, se habet {9} cum aliis {10} (x)denominationibus, quod in sensu interno interminata significent, sicut cum gente quod sit bonum, cum rege quod sit verum, cum principe quod sit primarium verum, cum sacerdote quod sit bonum {11}, cumque filio, filia, (d)genero, nuru, {12}fratre, sorore, patre, matre, et pluribus aliis. @1 vera enim interioris naturalis non alia sunt quam scientifica$ @2 quae sunt$ @3 i Quod dicatur, quod$ @4 significentur$ @5 est quia per populum$ @6 sed vera dicuntur$ @7 causa est quoniam sic$ @8 i ea$ @9 i in sensu interno$ @10 vocibus quae terminata involvunt$ @11 i cui adjunctum est verum$ @12 After matre,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church