Arcana Coelestia (Potts) n. 665

Previous Number Next Number See English 

665. Quod 'erigere foedus' significet quod regeneraretur, manifeste constare potest ex eo quod non aliud foedus intercedere possit inter Dominum et hominem quam conjunctio per amorem et fidem; ita 'foedus' significat conjunctionem; est enim conjugium caeleste quod est ipsissimum foedus; conjugium caeleste seu conjunctio non existit nisi apud illos qui regenerantur; ita ipsa regeneratio in latissimo sensu significatur per foedus; Dominus 'foedus cum homine init' cum eum regenerat; quare foedus cum antiquis nihil aliud repraesentavit: ex sensu litterae non aliud capitur quam quod foedus cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, et toties cum posteris eorum pactum, spectet eos; sed ii tales fuerunt ut non regenerari potuerint, nam solum in externis cultum ponebant, et externa sancta putabant, absque quod interna adjuncta forent; quare foedera cum iis pacta non erant nisi quam repraesentationes regenerationis; sicut omnes ritus; et sicut ipse Abrahamus, Isacus et Jacobus, qui repraesentabant illa quae sunt amoris et fidei; similiter ac pontifices et sacerdotes, qualescumque essent, etiam qui scelesti, repraesentare potuerunt sacerdotium caeleste et sanctissimum; in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur; ita omnes reges Israelis et Jehudae, etiam pessimi, repraesentabant regium Domini; immo quoque Pharaoh, qui Josephum super terram Aegypti exaltavit. Inde et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, constare potest quod foedera toties cum filiis Jacobi pacta nihil fuerint nisi ritualia quae repraesentabant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church