Arcana Coelestia (Potts) n. 6648

Previous Number Next Number See English 

6648. `Et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde': quod significet quod plurimum crescerent quoad vera a bono, constat a significatione `multiplicari' quod sit crescere quoad vera, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione `numerosi facti sunt' quod sit derivatio ulterior, {1} sic incrementum veri continue; quod sit incrementum veri ex bono, est quia nunc agitur de Ecclesia instaurata; {2}nam cum Ecclesia apud hominem (t)ita se habet: cum instauratur, tunc homo est in veris, et per illa crescit bonum; cum autem Ecclesia apud illum instaurata est, tunc homo est in bono et ex {3}bono in veris, quae tunc crescunt continue; parum cum vivit in mundo, quia ibi impediunt curae pro victu et amictu, et pro rebus illis, at in altera vita in immensum, et hoc perpetuo in aeternum; sapientia enim quae a Divino non aliquem finem habet; ita angeli perficiuntur continue, ac ita omnes qui cum in alteram vitam veniunt, fiunt angeli; unaquaevis enim res quae est sapientiae est extensionis infinitae, et res sapientiae sunt numero infinito; inde constare potest quod sapientia in aeternum possit crescere, et tamen usque non longe ultra gradum primum {4}perveniri; hoc ex eo est quia Divinum est Infinitum, et quod ex Infinito est tale est. @1 i et$ @2 cum Ecclesia enim$ @3 eo crescunt vera; et hoc$ @4 d perveniri queat i and d extendi Presumably S intended to restore perveniri. pervenire T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church