Arcana Coelestia (Potts) n. 6631

Previous Number Next Number See English 

6631. Et cum homo factus est externus, etiam factus est mundanus et corporeus; et cum talis, nihil amplius curat quae caeli sunt; sunt enim ea {1}tantum remota ut non credantur quod sint, {2}nam tunc occupant totum jucunda amorum terrestrium, et cum illis omnia mala qua ei ex amoribus illis jucunda sunt; et tunc quod {3}audit de vita post mortem, de caelo, et de inferno, est sicut palea in {4}vento quae a primum visum evolat {5}. @1 i tunc$ @2 occupant enim totum tunc$ @3 audiunt$ @4 aere$ @5 i; et si cogitant de illis ex se, negant et pro nihilo habent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church