Arcana Coelestia (Potts) n. 6626

Previous Number Next Number See English 

6626. Mirabilia referam: Dominus Qui (t)solus est Homo, ex Quo angeli, spiritus et incolae telluris, homines vocantur {1}; {2}Ipse per influxum Suum in caelum facit ut universum caelum repraesentet et referat unum hominem, et per influxum per caelum et a Se immediate in singulos ibi facit ut unusquisque appareat ut homo, angeli in pulchriore et splendidiore forma quam ut describi queat; similiter per influxum in spiritum hominis; immo apud angelum, spiritum et hominem, qui in charitate erga proximum et in amore in Dominum vivit, omnium minima cogitationis referunt hominem, ex causa quia charitas illa et amor ille est a Domino, et quicquid a Domino est, hoc refert hominem; illa etiam sunt quae faciunt hominem. Vice versa autem in inferno, quia illi qui ibi, in contrariis charitati et amori caelesti sunt, in suo lumine quidem apparent sicut homines, at in luce caeli sicut monstra horrenda in quorum quibusdam vix aliquid humanae formae cognoscitur; causa est quia influxus Domini per caelum non recipitur, sed rejicitur, vel exstinguitur, vel pervertitur, unde tales apparent; similiter in minimis eorum cogitationis, seu in ideis, tales formae sunt, nam qualis quis est in toto, talis est in parte, sunt enim analoga et homogenea; illa forma in qua apparent, est etiam forma inferni in quo sunt; quodlibet enim infernum habet suam formam quae in luce caeli est instar monstri, et qui eorum inde apparent, dignoscuntur ex forma e quo inferno sunt; apparuerunt mihi in portis, quae patuerunt in mundum spirituum, et visi sunt sicut monstra multa varietate; quod portae inferni in mundum spirituum pateant, videatur n. 5852. @1 i et apparent homines$ @2 Dominus$ FINIS LIBRI GENESEOS


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church