Arcana Coelestia (Potts) n. 6595

Previous Number Next Number See English 

6595. `Et condierunt eum': quod significet praeservationem usque, constat ex significatione `condire' quod sit praeservatio a contagio mali, de qua n. 6503, 6504. Quia hic agitur de fine Ecclesiae, dicendum quid per praeservationem usque intelligitur: cum Ecclesia desinit esse, quod fit cum internum ejus apud hominem cessat, n. 6587, 6592, tunc manet usque externum; {1}at externum est tale ut in se habeat internum; sed internum hoc non est apud hominem tunc quia non de eo cogitat, et si cogitaret, non illo afficitur, sed est apud angelos qui apud hominem; et quia homo vastatae Ecclesiae de interno nihil cogitat, nec illo afficitur, et plurima pars {2}nescit quod sit, idcirco internum ab homine laedi non potest; nam quod homo novit et magis quod semel {3}credidit, hoc potest ille laedere, {4}non autem quod vel {5}nescit, vel non credit esse; {6}sic praeservatur internum Ecclesiae ne afficiatur aliquo malo; ita apud posteros Jacobi praeservata fuerunt interna Ecclesiae {7}; erant enim in externis absque interno adeo ut ne quidem scire vellent de aliquo interno; quapropter interna Ecclesiae nec illis (x)revelata fuerunt: quod posteris Jacobi non detecta fuerint interna, ne laederent illa profanando, videatur n. 3398, (x)3480; et quod illi non profanare queant interna Ecclesiae, qui non credunt illa, et minus illi qui ignorant, n. 593, 1008, {8} 1059, 2051, 3398, 3402, 3898, 4289, 4601; {9}tum quod interiora Ecclesiae non prius revelentur quam cum Ecclesia vastata est, quia tunc non amplius creduntur, ita nec profanari possunt, n. 3398, 3399. Haec sunt quae intelliguntur per praeservationem. @1 et$ @2 prorsus ignorat quale$ @3 credit$ @4 sed non$ @5 ignorat$ @6 ita$ @7 i quae erant intus in repraesentativis$ @8 i 1010$ @9 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church