6566. `Et flevit Joseph in loqui illos ad eum': quod significet receptionem ex amore, constat ex significatione `flere' quod sit significativum et tristitiae et amoris, de qua n. 3801, 5480, 5873, 5927, 5930; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, 6177, 6224; et ex significatione `loqui' quod sit influxus et inde receptio, de qua n. 5797; influxus enim est a caelesti interno quod `Joseph', et receptio a veris ii, naturali quae sunt `fratres ejus', inde patet quod per `flevit Joseph in loqui illos ad eum' significetur receptio ex amore.