6540. `Et fecit patri suo luctum septem dies': quod significet finem doloris, constat ex significatione `luctus' quod sit dolor antequam cognitiones boni et veri {1}implantatae sunt, de qua nunc supra n. 6539; et ex significatione `septem dierum' quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 728, 2044, 3845, 6508, hic itaque finis, quia peractis illis diebus transibant Jordanem.
@1 implantantur$