6527. `Et fratres ejus': quod significet vera inde, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' qui hic sunt `fratres Josephi', quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; quae vera etiam sunt ex caelesti interno quod est `Josephus'; sed per bonum spirituale quod est Israel.