6523. `Et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis': quod significet quod adjunxerit sibi scientifica naturalis, constat ex significatione `ascendere cum eo' quod sit sibi adjungere; nam quia ex mandato factum quod ascenderent, is sibi eos adjunxit; et ex significatione `servorum Pharaonis' quod sint scientifica naturalis; per `Pharaonem' enim repraesentatur naturale in communi, n. (x)5160, 5799, 6015 fin.; et quia in naturali sunt scientifica, sunt haec quae per `servos ejus' significantur, ut quoque per `Aegyptios', n. (x)1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, (x)6004.