Arcana Coelestia (Potts) n. 652

Previous Number Next Number See English 

652. Quod 'fenestra' significet intellectuale, et 'janua' auditionem, et sic in hoc versu agatur de parte hominis intellectuali, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe homo hujus Ecclesiae reformabatur ita: sunt in homine binae vitae, una est voluntatis, altera est intellectus; binae vitae fiunt, cum nulla voluntas, sed pro voluntate cupiditas; pars altera seu intellectualis est quae tunc potest reformari, et postea per eam dari nova voluntas, sic ut usque unam vitam constituant, nempe charitas et fides: quia nunc homo talis erat ut nulla voluntas, sed pro ea mera cupiditas, ea pars quae voluntatis est, clausa erat, sicut ad vers. 14 dictum, et altera pars seu intellectualis aperiebatur, de qua in hoc versu agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church