6516. `In sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me': quod significet quod resuscitanda, nempe Ecclesia, ubi prior fuerat, constat ex significatione `sepulcri et sepeliri' quod sit resuscitatio, de qua n. 5551, et ex significatione `terrae Canaanis' quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 1866, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447. {1}Causa quod Jacob in terra Canaane ubi Abraham et Jishak, et non alibi sepeliri {2}voluerit, erat quia posteri {3}ejus illam possessuri essent, (c)et sic inter suos {4}cubaret; at {5} in sensu interno non id sed aliud {6}significabatur, nempe regeneratio et resurrectio, quia ibi Ecclesia, nam per `sepulturam' in sensu interno significatur regeneratio et resurrectio, n. 2916, 2917, 4621, 5551, et per `terram Canaanem' Ecclesia, ut patet ex locis hic supra citatis; perque `Abrahamum, Jishakum, et Jacobum' Dominus quoad Ipsum Divinum, ac Divinum Humanum, ac in sensu respectivo regnum Domini quoad internum et externum ejus, n. 1965, 1989, 2011, (x)3245, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276; hoc nunc in sensu interno per sepulturam illorum ibi significatur; inde apud Judaeos, qui resurrectionem credunt, adhuc manet opinio quod tametsi alibi sepulti, usque ibi resurrecturi sint. [2]Quod dicatur quod Ecclesia resuscitanda ubi prior fuerat, est quia Ecclesia Domini ab antiquissimis temporibus ibi fuerat, videatur n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136; inde quoque erat quod Abraham illuc ire jussus sit tum quoque quod posteri Jacobi illuc introducti sint, et hoc non ob causam {7}quia terra illa sanctior esset reliquis sed quia ab antiquissimis temporibus omnia loca ibi, tam provinciae quam urbes, tum quoque montes et fluvii, repraesentativa {8}erant talium quae sunt regni Domini, ac ipsa nomina quae illis indita, {9}involvebant talia; nam unumquodvis nomen quod alicui loco, et quoque personae, e caelo datur, involvit caeleste et spirituale; et cum datum est e caelo, tunc {10} percipitur ibi; et Antiquissima Ecclesia, quae caelestis et communicationem habuit cum caelo, fuit quae nomina indiderat; causa {11}ergo quod ibi iterum Ecclesia, erat quia Verbum daretur in quo omnia et singula repraesentativa et significativa essent spiritualium et caelestium, et sic Verbum in caelo intelligeretur aeque ac in terra; quod nequaquam fieri potuit nisi nomina locorum et personarum etiam significarent; inde est quod illuc introducti fuerint posteri Jacobi, et inde ibi exsuscitati prophetae per quos Verbum scriptum, et quoque ideo apud posteros Jacobi {12} repraesentativum Ecclesiae institutum est; inde patet cur dictum sit quod resuscitanda Ecclesia ubi prior fuerat. [3](s)Quod nomina quae in Verbo, significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, 5225, praeter perpluries ubi explicatum est quid significant; at quod nomina quae in Verbo, percipiantur in caelo quid significant, et hoc absque instructione, est arcanum quod adhuc nemo scit, quare dicendum: cum legitur Verbum tunc Dominus influit et docet; sunt quoque, quod mirabile, in mundo spirituali scripturae, quas aliquoties vidi et quas legere potui sed non intelligere, verum a spiritibus bonis et angelis intelliguntur clare, quia concordant cum lingua eorum universali; et scire datum est quod singulae voces ibi, usque ad singulas syllabas, involvant talia quae mundi illius sunt, ita spiritualia, et quod ibi percipiantur ex aspiratione, et ex affectione resultante ex enuntiatione earum, ita ex mitiore (c)et asperiore emodificatione; sed hoc fortassis vix aliquis crediturus est; {13}hoc detectum est ut sciatur quod nomina in Verbo, quia inscripta sunt in caelo, percipiantur ilico ibi quid significant.(s) @1 Quod Abraham, Jischak et Jacob$ @2 voluerint, erat causa$ @3 eorum ex Jacobo terram$ @4 cubare voluerint $ @5 i per sepulturam eorum ibi aliud$ @6 significatur$ @7 quod$ @8 fuerunt after Domini$ @9 involverint$ @10 i id$ @11 itaque$ @12 i ibi$ @13 haec detecta sunt$