6507. `Et fleverunt illum Aegyptii': quod significet tristitiam scientificorum Ecclesiae, constat ex significatione `flere' quod sit summum tristitiae, et repraesentativum luctus interni, de qua n. 3801, 4786; et ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966. Tristitia scientificorum Ecclesiae quae per `fleverunt Israelem Aegyptii', non significat tristitiam propter mortem ejus, hic enim sensus est sensus litterae; sed tristitia hic significat tristitiam propter quod bonum Ecclesiae quod per `Israelem' repraesentatur, reliquerit scientifica quae sunt externa Ecclesiae, cum ab illis ascenderit ad Ecclesiae internum quod est bonum veri; tunc enim non spectat scientifica apud se, ut prius, sed infra se; nam cum verum Ecclesiae spiritualis fit bonum, tunc fit versura, et tunc non amplius spectat vera ex veris sed vera ex bono, de qua versura prius aliquoties actum est; inde tristitia; et quoque inde quod tunc fiat alius ordo inter scientifica, quod {1}nec fit absque dolore. @1 non$