6483. Ex illis quae nunc dicta sunt, etiam constare potest quod universale se prorsus habeat secundum singularia; si haec sunt minus singularia, etiam universale est minus elevatum, si autem sunt magis singularia, inde universale est magis elevatum, nam singularia faciunt ut universale sit et dicatur universale; inde sciri potest quale est Divinum universale, quod nempe sit in omnium singularissimis, nam est elevatissimum super omnia, quia Divinum et infinitum.