Arcana Coelestia (Potts) n. 6479

Previous Number Next Number See English 

6479. Spiritus non ita probi qui apud me {1}aliquamdiu erant, continue injecerunt dubia ex fallaciis sensuum contra id quod omnia influere possint ab {2}uno fonte, et sic a Domino; sed dictum est illis quod tot dubia non possent removeri intra breve tempus propter fallacias sensuum, quae prius discutiendae, et propter ignota quae innumera sunt et prius scienda; immo quod {3}apud illos qui in negativo sunt, hoc est, apud quos negativum universaliter regnat, dubia nequaquam removeri possint, nam apud illos unus scrupulus plus valet quam mille confirmantia; est enim unus scrupulus sicut arenae scrupulus prope ante pupillam oculi positus, qui tametsi unicus et exiguus, usque tamen omnem visum adimit; at vero qui in affirmativo sunt, hoc est, apud quos affirmativum universaliter regnat, rejiciunt scrupulos ex fallaciis qui sunt contra veritates {4}, et si aliqua sunt quae non capiunt, haec ad latera rejiciunt, et dicunt se nondum ea intelligere, et usque manent in fide veritatis. Sed spiritus illi parum ad haec attendebant, quia in negativo erant. @1 diu fuerunt$ @2 unico$ @3 ab illis$ @4 i nam hos confirmare volunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church