6470. Quod omnis vita a Domino, etiam {1}ex eo scire datum est quod non aliquis spiritus cogitet et loquatur ex se sed ab aliis, et quod hi alii ab aliis, et sic porro; hoc saepius ostensum est illis qui credebant quod vita inesset et non influeret; et exinde concludere datum est quod, quia nullus a se sed ab aliis cogitat et loquitur, tandem omnes ab uno, ita a Domino; et nisi omnes ab uno, quod nusquam potuisset aliquis ordo vitarum existere in caelo, in quo tamen ille ordo est, ut distinctissimum sit in societates secundum quale boni; aliter prorsus foret si quisque ageret ex sua vita. @1 inde$