6467. Exinde patet quod nusquam aliquis homo vitam habeat a se, ita nec a se cogitare et velle possit, nam vita hominis consistit in cogitare et velle; unica enim est vita, nempe Domini, quae influit in omnes, sed varie recipitur, et quidem secundum quale quod homo induxit animae suae per vitam in mundo; inde apud malos bona et vera vertuntur in mala et falsa, at apud bonos recipiuntur bona ut bona et vera ut vera: hoc comparari potest luci quae a sole influit in objecta, {1}illa in his modificatur et variegatur diversimode secundum formam partium, et inde vertitur in colores vel tristes vel laetos, ita secundum quale; similiter homo dum vivit in mundo, inducit substantiis purissimis quae sunt interiorum ejus, {2}qualitatem secundum quam vita Domini recipitur. Sciendum quod vita (c)a Domino sit vita amoris erga universum genus humanum. @1 quae$ @2 secundum illarum formam recipitur vita Domini$