Arcana Coelestia (Potts) n. 6465

Previous Number Next Number See English 

6465. `Et collectus ad populos suos': quod significet quod esset in bonis et veris naturalis quae a se, constat ab illis supra n. 6451, ubi similia verba; {1} videantur quae ibi allata sunt de existentia et vita boni spiritualis quod `Israel, in bonis et veris naturalis inferioris quae sunt `filii ejus et duodecim tribus. De existentia interiorum in exterioribus porro sciendum quod omnia non solum apud hominem sed etiam in universa natura, existant per formationes successivas, ita posteriora per formationes a prioribus; inde est quod unaquaevis formatio existat separata ab altera, sed usque quod posterior dependeat a priore, adeo ut non subsistere queat {2} absque priori, nam {3}posterior in suo nexu et in sua forma tenetur a priori{4}; {5}exinde etiam patet quod in posteriore sint omnia priora in suo ordine; similiter se habet cum modis et viribus quae ab illis ut substantiis procedunt; ita se habet cum interioribus et exterioribus apud hominem, et quoque cum illis quae sunt vitae apud illum. [2] Qui non concipit interiora et exteriora {6}in homine secundum tales formationes, neutiquam potest ideam habere de homine externo et interno, deque influxu unius in alterum; minus de existentia et vita interioris hominis seu spiritus et de ejus quali, cum externum quod corporeum, per mortem separatur; qui concipit (t)exteriora et interiora sicut continue puriora, et sic per continuum cohaerentia, ita absque distinctione per formationes posteriorum a prioribus, is non potest aliter capere quam quod cum moritur externum, moriatur etiam internum, nam cogitat quod cohaereant, et propter cohaerentiam et continuitatem moriente uno moriatur alterum, quia unum trahit alterum secum. Haec dicta sunt ut sciatur quod internum et externum inter se distincta sint; et quod interiora et exteriora ordine succedant; et quoque quod omnia interiora etiam simul sint in exterioribus, seu quod idem, omnia priora in posterioribus, de qua re in his versibus in sensu interno actum est. @1 i et$ @2 i posterior$ @3 a priori$ @4 et quoque est formatio prior in posteriori ut in suo communi ex causa quia posterior inde existit;$ @5 inde etiam est$ @6 hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church