6458. `Quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo': quod significet redemptionem, constat ex significatione `emere' quod sit appropriare, de qua n. 5374, 5397, {1}5410, 5426, ita quoque est redimere, quod enim redimitur, hoc appropriatur; ex repraesentatione `Abrahami' quod in supremo sensu sit Dominus, de qua n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3251, 3305, 3703, 4615, 6098, 6185, 6276; ex significatione `agri' quod sit {2}Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; et a repraesentatione `Ephronis Hittaei' quod sint illi apud quos bonum et verum recipi possunt, de qua n. 2933, 2940, 2969; inde patet quis sensus horum verborum est, quod nempe sit redemptio a Domino illorum in Ecclesia apud quos bonum et verum recipi potest. @1 i 5406$ @2 Ecclesiae I$