6446. `Omnes hae tribus Israelis duodecim': quod significet omnia vera et bona in complexu, constat ex significatione `tribuum Israelis duodecim' quod sint omnia vera et bona in complexu, de qua n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6397: quod haec per `tribus' significata sint, patet non modo ab illis quae de tribubus in locis citatis dicta sunt sed etiam ab illis quae de illis in hoc capite.