6438. Ex his quae Israel de Josepho {1}praedixit, etiam constare potest quod in singulis internus sensus sit et quod absque illo sensu vix aliquid (x)intelligatur; qui sensum litterae modo spectat {2}credat quod haec quae de Josepho dicta sunt, posteris ejus ex Menashe et Ephraimo contingerent, {3} vers. 1; sed ex historicis de illis in Libris Mosis, Joshuae, Judicum, Samuelis et (x)Regum, non aliquid tale invenitur; non enim illis benedictio fuit prae reliquis; et quoque illi, sicut reliqui, in captivitatem abducti sunt ac dispersi inter gentes; ex quibus patet quod non id significetur quod in sensu litterae exstat sed quod aliud quod in sensu interno. {4}Tum quoque absque sensu interno neutiquam sciri potest quid omnia illa de Josepho involvunt, sicut quod `filius fecundae Joseph, fecundae supra fontem, filiae quae incedit supra murum', quod `exacerbent eum, jaculentur, odio habeant sagittarii', quod `sedebit in valido arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus potentis Jacobi, exinde Pastor, Lapis Israelis'; quod `benedictiones patris ejus praevalebunt super benedictionibus genitorum {5}suorum usque ad desiderium collium saeculi', et quod illa `erunt capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum ejus'; haec omnia et singula talia sunt ut nusquam aliquis scire queat quid sunt nisi ex sensu inferno.
@1 prophetavit$ @2 credet$ @3 i quia dicit Israel, quod diceret illis quid in postremitate dierum illis contingeret$ @4 quod absque illo sensu$ @5 ejus$