Arcana Coelestia (Potts) n. 6427

Previous Number Next Number See English 

6427. Quid in binis his versibus in sensu interno continetur, patet ab illis quae explicata sunt, sed usque haec non possunt non obscura esse, nisi sciatur quale regnum spirituale est; hoc regnum consistit ex illis qui in vero fidei sunt, sed qui hoc verum faciunt vitae, ac ita bonum; {1} verum fidei cum vivitur secundum illud fit bonum, et vocatur bonum veri, sed est in (t)essentia sua verum actu; verum fidei in spirituali Ecclesia Domini est varium, nam in una Ecclesia dicitur id verum quod in altera dicitur non verum, et hoc secundum doctrinam cujusvis; ita doctrinalia sunt quae vocantur vera; haec vera sunt quae conjunguntur bono et faciunt bonum Ecclesiae spiritualis; inde tale fit bonum quale est verum, nam bonum quale suum habet a veris;

[2] inde constare potest quod bonum Ecclesiae spiritualis sit impurum, et quia impurum quod spirituales in caelum admitti nequeant nisi per (t)Divina media; ipsissimum Divinum medium fuit quod Dominus in mundum venerit, et Humanum in Se Divinum fecerit; per id salvati sunt spirituales; sed quia bonum apud illos impurum est, non possunt non {2}infestari a malis et falsis, et sic in pugna esse; sed Dominus providet, {3}ut per pugnas illas impurum apud (c)eos per gradus purificetur, nam Dominus pugnat pro illis; haec sunt quae significantur per quod `filia incedit super murum', et quod `exacerbent eum, et jaculentur, et odio habeant eum sagittarii; et sedebit in valido arcus sui, et roborantur brachia manuum ejus a manibus potentis Jacobi, exinde pastor lapis Israelis'.

[3] Videantur quae de illis qui ab Ecclesia spirituali prius dicta sunt quod nempe illis obscurum sit quoad verum et inde bonum, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289; quod hoc obscurum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716; quod ante Adventum Domini non regnum spirituale fuerit quale post Ipsius Adventum, n. 6372; quod Dominus venerit in mundum ut salvaret spirituales; et quod salventur per Divinum Humanum Domini, n. 2661, 2716, 2833, 2834, 3969; inde quoque patet quod per `roborantur brachia manuum ejus a manibus potentis Jacobi, exinde pastor, lapis Israelis' significetur potentia virium pugnandi ab omnipotentia Divini Humani Domini, unde omne bonum et verum spirituali regno, n. 6424-6426.

 @1 i nam$ @2 i quam$ @3 quod A, aut I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church