6417. `Filius fecundae Joseph': quod significet Ecclesiam spiritualem, in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit in supremo sensu Dominus quoad Divinum spirituale, in sensu interno regnum spirituale et bonum fidei, et in externo fructificatio et multiplicatio, de qua n. 3969, 3971; et quia `Josephus' est fructificatio boni et multiplicatio veri, dicitur ille `filius fecundae'. Per `Josephum' hic agitur de spirituali regno Domini, et supra per `Jehudam' de caelesti regno Ipsius, nam sunt duo regna quae caelum constituunt, caeleste et spirituale; regnum caeleste {1}constituit intimum seu tertium caelum, regnum spirituale {2}medium seu secundum, {3}regno spirituali apparet Dominus ut luna, {4}regno autem caelesti ut sol, n. 1053, 1521, 1529-1531, 4060. Dicitur quod per `Josephum' in supremo sensu repraesentetur Dominus quoad Divinum spirituale, sed cum hoc ita se habet: Dominus non est nisi quam Divinum Bonum; quod ex Divino Ipsius Bono procedit ac influit in caelum, in caelesti regno Ipsius vocatur Divinum caeleste et in spirituali regno Ipsius Divinum spirituale; ita Divinum spirituale et Divinum caeleste dicitur respective ad receptiones. @1 est$ @2 i est$ @3 huic$ @4 illi autem$