Arcana Coelestia (Potts) n. 6385

Previous Number Next Number See English 

6385. `Et is ad portum navium': quod significet ubi doctrinalia ex Verbo, constat ex significatione `portus' quod sit statio, ut mox supra n. 6384, ita ubi illa; et ex significatione `navium' quod sint doctrinalia ex Verbo; quod `naves' illa significent, est quia per maria et fluvios transeunt et portant utilia vitae; per `maria' enim et fluvios significantur scientifica et cognitiones; utilia vitae quae portant, sunt doctrinalia ut et ipsa vera ex Verbo; quae quod per `naves' significentur, patet ab his locis: apud Esaiam, Mihi insulae confident, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum et aurum eorum cum illis, lx 9;

`naves Tarshish' pro doctrinalibus et veris ex Verbo, quare dicitur quod `adducerent filios, argentum et aurum eorum', per `filios' enim significantur qui in veris, per `argentum' ipsum verum, et per `aurum' bonum; quisque videre potest quod ibi naves Tarshish non intelligantur, {1} nec quod filii, argentum et aurum:

[2]vapud Ezechielem, In corde maris termini tui, architecti tui perfecerunt pulchritudinem tuam: ex abietibus de Senire aedificarunt tibi omnes tabulas, cedrum de Libano sumpserunt ad faciendum malum pro te: e quercubus de Bashane fecerunt remos, asserem tuum fecerunt ex ebore, filiam gressus ex insulis Kittim; byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum; hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah fuit tegumentum tuum; habitatores Zidonis et Arvadi fuerunt remiges tibi; sapientes tui, Tyre, qui fuerunt in te, fuerunt naucleri tui; seniores Gebalis et sapientes ejus fuerint in te confirmantes fissuram tuam omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in te, ad negotiandum negotiationem tuam, xxvii 4-9;

ibi de Tyro agitur, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201, quae cognitiones describuntur per talia quae sunt navis, nempe per tabulas, malum, remos, asserem, expansionem, tegumentum, remiges, naucleros, nautas; quod illa omnia non intelligenda sint secundum litteram, quis non videre potest? at cum cognitiones veri et boni quae sunt `Tyrus', {2} una cum doctrinalibus ex Verbo, per `naves' intelliguntur, tunc omnia se pulchre applicant:

[3] apud Davidem, Quam multa sunt opera Tua, Jehovah, omnia in sapientia fecisti:... hoc mare magnum et latum spatiis, ibi naves (x)eunt, cetus quem formasti ad ludendum in eo, Ps. civ 24-26:

apud eundem, Sacrificent sacrificia confessionis, et annuntient opera Jehovae {3}in jubilo: qui descendunt in mare cum navibus, facientes opus in aquis multis, illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo, Ps. cvii 22-24;

ibi eliam `naves' pro cognitionibus et doctrinalibus, `cetus' pro communibus scientificorum, n. 42; et quia `naves' sunt cognitiones et doctrinalia, ideo dicitur `qui descendunt in mare cum navibus, illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo', {4}illa enim vident qui in cognitionibus et doctrinalibus ex Verbo:

[4] apud Johannem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare; et facta est tertia pars maris sanguis; unde mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari, habentium animas; et tertia pars navium corrupta est, Apoc. viii [8,] 9;

`mons magnus igne ardens' pro amore sui, n. 1691; `mare' pro naturali ubi scientifica {5}, n. 28; `sanguis' pro violentia illata charitati, n. 374, 1005; `creaturae in mari habentes animas' pro veris scientificis cum bonis; `tertia pars' pro aliquid {6} nondum completum, n. 2788 fin.; quod `mortua sint' pro quod non illis vita spiritualis, n. 6119; inde `tertia pars navium corrupta' pro quod vera et bona doctrinalium ex Verbo {7}falsificata sint; ex his sciri potest quid significatur per hoc propheticum.

[5] Naves autem in opposito sensu significant cognitiones et doctrinalia falsi et mali; ut apud Danielem, In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis cum curru, et cum equitibus, et cum navibus multis, et veniet in terras, et inundabit et penetrabit, xi 40;

`rex meridiei' pro veris ex bono, `rex septentrionis' pro falsis ex malo, `currus cum equitibus et cum navibus' pro doctrinalibus falsi; `terrae' pro Ecclesiis, quas quod `inundatura et penetratura' falsa ex malis in tempore finis, (x)praedicitur: [6] apud Johannem, Omnis gubernator, et omnis qui super navibus versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt, et clamabant, videntes fumum combustionis Babylonis, dicentes, Quae similis urbi magnae:... vae, vae, urbs magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, ex pretiositate ejus, Apoc. xviii 17-19;

quod hic `naves' sint cognitiones et doctrinalia falsi et mali, {8} constare potest, quoniam `Babylon' est cultus qui exterius apparet sanctus, et interius est profanus; quod etiam per `naves' aliud quam naves {9}ibi intelligatur, nemo non videre potest: apud Esaiam, Sic dicit Jehovah Redemptor (x)vester, Sanctus Israelis; Propter vos misi Babelem, ut dejiciam vectes omnes, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor, xliii 14;

similiter. Praeterea etiam falsa ex malo per `naves' significantur apud Esaiam ii (x)16; xxiii 1, 14; Ps. xlviii 8 [A.V. 7].

 @1 i sed quod alia per illas significentur$ @2 i ac eaedem$ @3 cum$ @4 est ex$ @5 i in communi$ @6 i et$ @7 falsificata before vera$ @8 i negotiator, gubernator et nautae, quod sint qui illa habent et ferunt$ @9 hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church