6381. Ex his nunc quae de Jehudah dicta sunt, patet manifeste quod sensus internus Verbi sit, et quod nisi sciatur quid sensus ille involvit, {1}nullatenus sciri possit quid significant quae ibi de illo, ut quid `catulus leonis, quod a praeda ascenderit, curvaverit se, et cubuerit sicut leo, et sicut leo vetulus', quid significat `legislator ab inter pedes ejus', quid `Shiloh', quid `alligare ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae', quid `lavare in vino vestimentum, et in sanguine uvarum velamen', quid `ruber esse oculis a vino, et albus dentibus a lacte'; haec omnia laterent prorsus abscondita nisi retegerentur per sensum qui latet altius. @1 ne hilum$