Arcana Coelestia (Potts) n. 6312

Previous Number Next Number See English 

6312. Quia in sensuali hoc lumine inferna sunt, {1}ideo nisi homo ab illo elevatur, non potest non perire; elevatur per bonum fidei. Sunt etiam inferna quae in subtiliore sphaera sunt, in {2}illis sunt qui maligni fuerunt intus, et plures artes excogitaverunt deprivandi alios suis bonis, ac plures dolos emachinati {3}sunt ut imperarent; sed observatum est quod haec sphaera influat in sphaeram sensualem externam, et quidem a parte tergali ubi involuntaria hominis; inde sensualis sphaera tam valida est. @1 quare$ @2 quibus$ @3 imperandi aliis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church