Arcana Coelestia (Potts) n. 6309

Previous Number Next Number See English 

6309. Locutus sum cum spiritibus bonis de interno et externo homine, dicendo quod mirum sit quod pauci intra Ecclesiam credant, tametsi ex Verbo sciunt, quod internus homo sit, distinctus ab externo, cum tamen ex levi intuitione in cogitationem suam et voluntatem quotidie, hoc scire possunt; scilicet ex eo quod saepe interius aliter cogitent quam exterius; {1}et quod exterius cogitant, hoc {2}emittant in loquelam, in faciem et in actus, at quod interius, non ita, quod hoc alte recondant, ut familiare est apud simulatores, hypocritas et dolosos; qui in bono sunt, id scire possunt ex eo quod cogitent non ita faciendum, semetipsos redarguendo; quibus inde constare potest quod interior homo sit, separatus ab exteriore. [2] Sed quod ad hoc non attendant, et si attendunt quod hoc non appercipiant, est quia vitam ponunt in corpore, et quia cum corporeis et mundanis immergunt omne cogitationis, {3}perit intuitio in talia, immo etiam fides quod ita sit; hoc etiam ab experientia mihi datum est scire; cum in caelesti aliqua idea essem, (c)et inde in cogitationem de mundanis {4}et terrestribus delaberer, tunc perierunt caelestia ita plane ut vix agnoscerentur; causa {5}est quia illa quae sunt lucis caeli tenebrae fiunt, cum cadunt in illa quae sunt luminis mundi, nam in se contraria sunt; ut autem non contraria sint, {6} regeneratur homo et quoque elevatur a sensualibus versus interiora, et quantum elevatur ab illis tantum relinquit mala et falsa; sed elevari non potest nisi in bono fidei et vitae sit. @1 quod enim$ @2 emittunt$ @3 pereat$ @4 aut$ @5 erat, quia lux caeli tenebrae fit, cum cadit in lumen mundi, ita ea quae sunt caeli, cum in illa quae sunt mundi,$ @6 elevatur homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church