Arcana Coelestia (Potts) n. 6292

Previous Number Next Number See English 

6292. `Pone dextram {1} super capite ejus': quod significet quod sic primo loco, constat ex significatione `ponere dextram super capite' quod sit primo loco {2}reputare, ut supra n. 6269, 6287. Quod `super capite posuerit manum' cum benediceret, erat ex rituali recepto ab antiquis; in capite enim est ipsum intellectuale et voluntarium hominis in corpore autem sunt actus secundum illa et obsequium; ita {3} `ponere manum super capite' erat repraesentativum quod benedictio communicaretur intellectuali et voluntario, ita ipsi homini; ex antiquo illo' tempore idem rituale etiam hodie remanet, et in usu est in inaugurationibus, etiam in benedictionibus. @1 see p. 546, footnote 1$ @2 esse but reputare in n. 6269, 6287$ @3 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church