Arcana Coelestia (Potts) n. 6275

Previous Number Next Number See English 

6275. `Et benedixit Josepho': quod significet praedictionem de vero intellectualis et bono voluntarii vitam habentibus ex interno, constat ex significatione `benedicere' quod sit praedictio, de qua n. 6230, 6254; et ex repraesentatione `Ephraimi et Menashis' qui hic sunt Josephus, quod sint verum intellectualis et bonum voluntarii in naturali nata ab interno, de qua n. 6234, (x)6249; quod per `Josephum' {1} intelligantur filii ejus, patet ab ipsa benedictione, in qua dicitur `angelus redimens me ab omni malo benedicat pueris, et vocabitur in illis nomen meum'; et est causa quia bonum illud et verum in naturali, quae repraesentantur per `Menashen et Ephraimum', sunt ipsum internum ibi; [2] internum et externum {2}sunt quidem inter se distincta, sed in naturali ubi simul sunt, est internum ut in sua forma sibi adaequata, quae forma nihil {3}ex se, sed ex interno quod inibi, agit, ita modo agitur; se habet hoc sicut efficiens in effectu; efficiens et effectus sunt inter se distincti, sed usque est efficiens in effectu ut in sua forma sibi adaequata, et per illam agit causam in sphaera ubi {4}sistitur effectus. Similiter se habet cum bono et vero in naturali apud hominem, quae nata sunt ab interno; internum enim {5} induit se talibus quae naturalis sunt, ut possit ibi esse, et ibi {6} vitam agere; sed illa quibus se induit, non sunt aliud quam integumenta quae a se prorsus nihil agunt. @1 i hic$ @2 before Internum$ @3 agit ex se, sed est Internum quod ibi agit, et quidem per formam$ @4 est$ @5 i modo$ @6 i convenienter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church