6251. `Et dixit Joseph ad patrem suum': quod significet responsum ab interiore, constare potest absque explicatione, cum per `Josephum' intelligitur internum, n. 6177; cum enim homo percipit, tunc cum inquirit apud se de aliqua re, etiam respondet sibi ab interiore; observatum etiam est, cum spiritus aliquid inquisiverunt apud me, quod ex sola intuitione in cogitationem meam responsum tulerint.