Arcana Coelestia (Potts) n. 6247

Previous Number Next Number See English 

6247. `Ea Bethlehem': quod significet loco illius, status novae affectionis veri et boni, constat ex significatione `Bethlehem' quod sit spirituale caelestis in statu novo, de qua n. 4594, ita status novae affectionis veri et boni; nam spirituale caelestis est verum boni, ita affectio veri ex bono. Quomodo cum his quae in hoc versu in sensu interno continentur, se habet, dicendum: agitur de rejectione prioris affectionis veri et de receptione novae; prior affectio veri est cum regeneratur homo, at posterior quae nova, est cum regeneratus est; in priore statu afficitur homo vero propter finem ut intelligens fiat, in posteriore autem statu ut sapiens, seu quod idem in priore statu afficitur vero propter doctrinam, in posteriore autem propter vitam; cum propter doctrinam tunc ex vero spectat bonum, at cum propter vitam, ex bono spectat verum; ita est posterior status inversus prioris; quapropter prior status rejicitur cum regeneratur homo, et posterior qui novus, recipitur; prior etiam status respective ad posteriorem novum est impurus, nam cum afficitur homo vero propter doctrinam ut intelligens fiat, etiam simul afficitur fama et gloria; haec {1} affectio non potest non tunc adesse, et quoque permittitur ut introducat, quia homo talis est; at cum afficitur vero propter vitam, tunc gloriam et famam ut fines, rejicit, et vitae bonum, hoc est, charitatem erga proximum {2} amplectitur. @1 i etiam$ @2 i ut finem, d spectat, i amplectitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church