6220. `Et dixit ad Josephum': quod significet apperceptionem eminentem, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5687; quod sit apperceptio eminens, est quia {1}in sequentibus agitur de Ecclesiae intellectuali et voluntario, ita de ejus vero et bono, {2}et hoc ab influxu per caeleste internum quod Josephus. @1 est$ @2 de quibus in hoc capite agitur, et hoc a Josepho, per quem repraesentatur caeleste Internum$