6218. SENSUS INTERNUS
Vers. 1, 2. Et fuit post verba illa, et dixit ad Josephum, Ecce pater tuus aegrotat; et accepit duos filios suos secum, Menashen et Ephraimum. Et indicavit Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Joseph venit ad te; et confirmavit se Israel, et sedit super lecto. `Et fuit post verba illa' significat quae ex prioribus sequuntur: `et dixit ad Josephum' significat perceptionem eminentem: `Ecce pater tuus aegrotat' significat regenerationis successivum: `et accepit duos filios suos secum, Menashen et Ephraimum' significat (t)Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae intellectuale ab interno nata: `et indicavit Jacobo' significat apperceptionem a vero naturalis: `et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te' significat de praesentia interni: `et confirmavit se Israel' significat novas vires per bonum spirituale: `et sedit super lecto' significat quod versum ad naturale.