Arcana Coelestia (Potts) n. 6214

Previous Number Next Number See English 

6214. Quam difficile sit ut homo credat quod spiritus sciant cogitationes ejus, constare mihi potuit ex eo; antequam loquebar cum spiritibus, contigit quod spiritus quidam me alloqueretur paucis verbis de illis quae cogitabam; inde obstupefactus sum quod spiritus id sciret, quia putabam quod talia recondita essent et soli Deo nota. Dein cum inciperem loqui cum spiritibus, indignatus sum quod nihil cogitare potuissem quod non illi scirent, et quod id mihi molestum futurum esset; sed postea per aliquot dierum assuetudinem familiare mihi factum est. Tandem etiam notum quod spiritus non solum omnia cogitationis et voluntatis hominis appercipiant, sed etiam multo plura quam ipse homo; et quod angeli adhuc plura, quod nempe intentiones ac fines a primis per medios ad ultimos; et quod Dominus sciat non solum qualis homo totus est sed etiam qualis futurus in aeternum. Inde constare potest quod prorsus nihil absconditum sit, sed quod homo intus cogitat et machinatur, pateat in altera vita ut in clara die.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church