6209. Influxus angelorum apud hominem non appercipitur sicut influxus spirituum; quod enim ab illis influit, non est materiale sed est spirituale, et apparet omne id sicut fluviatile aereum ab interioribus angelis sicut lucidum, et ab adhuc interioribus sicut flammeum; de quibus plura, ex Divina Domini misericordia, ad finem capitum sequentium.